Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 136
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 136.4
Unproofread scanNot analysed yet
Cæcitas Judæorum quomodo Christi adventu aucta est. Magnus terror! Ut qui non vident, videant: bene. Salvatoris officium est, professio medicinæ est, Ut qui non vident, videant. Quid est, Domine, quod addidisti, Ut qui vident, cæci fiant? Si intelligamus, verissimum et rectissimum est. Quid est tamen, qui vident? Judæi sunt. Ergo vident? Secundum verba sua vident: secundum veritatem non vident. Quid cst ergo, vident i Videre se putant, videre se credunt. Videre enim se credebant, quando contra Christum Legem defendebant. Nos scimus: ergo vident. Quid est, Nes scimur. nisi, nos videmus? Quid est, quia homo iste non est a Deo, quia sic solvit sabbatum? Videntes sent: quod Lex dicebat, legebant. Præceptum est enim tit lapidaretur qui solveret sabbatum (Num. XV, 56). Ideo istum dicebant non esse a Deo: sed videntes cæci erant, quia in judIcium venit in mundum ille judex futurus vivorum etmortuorum. Quare venis? Ut qui non vident, videant: qui se non videre confitentur, illuminentur. Et qui vident, cæci fiant: id est, qui cæcitatem suam non confitentur, gravius obdurentur. Denique impletum est, Qui vident, cæci fiant: Legis defensores, Legis tractatores, Legis doctores, Legis iuteHectores auctorem Lcgis crucifixerunt. 0 ca:citas! ipsa est quæ ex parte Isræl facta est. ut cn'- cifigeretur Christus, et plenitudo Gentium intraret, cæcitas ex parte Isracl facta est. Quid est, Ut qui non vident, videant? Ut plenitudo Gentium intraret, cæcitas ex parte Isræl facta est (Rom. XI, 2. 5). Totus orbis cæcus jacebat: sed venit ille, utqui non vident, videant; et qui vident, cocci fiant. Ignoramus est a Judæis, rrucifixus est a Judæis: de sanguine suo collyrium fecit cæcis. Duriores facti, cæci facti qui se jactabant videre lucem, crucifixerunt lucem. Quanta cæcitas! Lucem occiderunt: sed crucifixa lux cæcos illuminavit.