Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 136
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 136.5
Unproofread scanNot analysed yet
Pauli de Legis impotentia et de Judæorun. cæcitate tastimonium. Audi videntem, qui cæcus erat. Ecce in qnam cruccm male offenderunt, qui cæcitatem suam medico confiteri noluerunt. Remanserat illis Lex. Quid facit Lex sine gratia? miseri! quid fecit Lex sine sratia. Quid facit terra sine Christi saliva? Quid facit Lex sine gratia, nisi magis reos? Quare? Quia Legis auditores et non factores, ac per hoc peccatores, prævaricatores. Mortuus est puer hospitæ hominis Dei, et missus est baculus per servum, et positus est super faciem ipsius, et non revixit. Quid facit Lex sine gratia? Apostolus jam videns, jam ex caco illuminatus, quid dicit? Si enim data esset Lex quæ posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Intendite: respondeamus, et dicamus: quid est quod dixit? Si data esset Lex quæ posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Si non poterat vivificare, ut quid dala est? Secutus adjunxit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Promissio illuminationis, promissio dilectionis cx fide Jcsu Christi, ut daretur credentibus, Scriptura illa, id est, Lex, conclusit omnia sub peccato. Quid est, conclusit omnia sub peccato? Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces (Rom. VII, 7). Quid est, conclusit Scriptura omnia sub peccato? Fccit delictorem etiam prævaricatorem. Nam sanare non potuit peccatorem. Conclusit omnia sub peccato: sed qua spe? Spe gratiæ, spe misericordiæ. Accepisti Legem; facere voluisti I, non potuisti: a superbia cecidisti, languorem tuum vidisti. Curre ad medicum, lava faciem. Opta Christum, confitere Christum, crede in Christum: accedit Spiritus litteræ, ei eris salvus. Nam si Spiritum litteræ detrahas, littera occidit: si occidit, ubi spes? Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6).