Latin
137.9.110 to 137.9.130
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 137.9.110-130
Unproofread scanNot analysed yet
mercenarius est enim. Si invenerimus tres istas personas, iirvenit Sanctitas vestra et quos diligatis, et quos toleretis, et quos caveatis. Diligendus est pastor, tolerandus est mercenarius, cavendus est latro. Sunt homines in Ecclesia, de quibus dicit Apostolus, qui ex occasione evangelizant, quærentes ab hominibus commoda sua (Philipp. I, 21), sive pecuniaria, sive honorum vel laudis humanæ. Quomodolibet volentes accipere munera evangelizant, et non tam salutem ejus quærunt cui annuntiant, quam commodum suum. Ille autem. qui audit salutem ab eo qui non habet salutem si ei crediderit quem ille annuntiat, neque in illo spero posuerit, per quem illi annuntiatur salus: qui annuntiat, habebit delrimentum; cui annuntiatur, habebit lucrum. CAPUT VI. —6. Dictum Christi in Pharisœos, spectare et ad malos de Ecclesia pastores. Ecclesia una ex Judæis et Gentibus. Habes Dominum dicentem de Pharisæis, Cathedram Moysi sedent (Matth. XXIII, 2). Non eos solos significabat Dominus: quasi vero eos qui crederent in Christum, ad Judæorum scholam mitteret, ut ibi discerent quemadmodum iter sit ad regnum coelorum. Nonne ideo Dominus venit, ut institueret Ecclesiam, ipsosque Judæos bene credentes et bene sperantes et bene diligentes segregaret tanquam frumenta a paleis, et faceret unum parietem circumcisionis, cui conjungeretur alius paries ex præputio Gentium, quibus duobus parictibus de diterso vcnientibus esset ipse lapis angularis? Nonne ergo idem Dominus de duabus istis plebibus in uno futuris dixit: Habeo et alias oves, quæ non sunt ex hoc ovili? Loquebatur autem Judæis: Oportet me, inquit, et eas adducere, ut sit unus grex, et unus pastor. Ideo dux naves erant, unde vocaverat discipulos. Duas ipsas plebes significabant i, quando miserunt retia, ct levaverunt tantam vim et tantum numerum piscium, ita ut pene retia rumperentur: Et oneraverunt, inquit, duas naves (Luc.