Latin
137.9.131 to 137.9.154
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 137.9.131-154
Unproofread scanNot analysed yet
V, 2-7). Duæ naves significabant unam Ecclesiam, sed de duabus plebibus factam, conjunctam in Christo, quamvis de diverso venientem. Hoc significant etiam duæ uxores, habentes unum virum Jacob, Lia et Rachel (Cen. XXIX). Has duas significant etiam duo cæci, qui sedcbant juxta viam, quos Dominus illuminavit (Matth. XX, 30-34). Et si advertatis Scripturas, in multis locis invenietis significari duas Ecclesias, quæ non sunt duæ, sed una. Ad hoc cnim valet lapis angularis, ut ex duabus faciat unam. Ad hoc valet itle pastor, ut de duobus gregibus faciat unum. Ergo Dominus docturus Ecclesiam, et habiturus scholam suam præter Judæos, sicut modo videmus, numquid credentes in se, ad Judæos missurus erat, ut discerent? Sed nomine Pharisæorum et Scribarum significavit quosdam in Ecclesia sua futuros, qui dicerent, et non facerent: se autem figuraverat in persona Moysi. Eicnim personam ejus gerebat Moyses, et velum aule se ideo ponebat, quando loquebatur populo; quia quamdiu illi in Lege carnalibus gaudiis et voluptatibus dediti erant, et regnum terrenum quærebant, velamen positum erat contra faciem corum; ne viderent Christum in Scripturis. Ablato enim velamine, posteaquam passus est Dominus, visa sunt secreta templi. Ideo cum in cruce penderet, scissum est velum templi a summo usque deorsum (Matth. XXVII, 51): et aperte dicit apostolus Paulus, Cum autem transieris ad Christum, auferetur velamen. Qui autem non transicrit ad Christum, quamvis legat Moysen, velamen positum est suprr cor ejus, sicut dicit Apostolus (II Cor. III, 16, 15). Cum ergo præfiguraret quosdam tales futuros Dominus in Ecclesia sua, quid ait i Scribœ et Pharisœi cathedram Moysi sedent: quœ dicunt, facite; sed quœ faciunt, facere nolite. CAPUT VII. —7. Clerici mali pervertere nitentes Evangelium, dum exemplo suo laicos ad peccatum trahunt. Quando illud audiunt clerici maliquod in ipsos dicitur, volunt pervertere.