Latin
137.9.26 to 137.9.52
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 137.9.26-52
Unproofread scanNot analysed yet
ct cætera sic exscquitur, tanquam ipse accepisset: usquc adeo ut illi non intelligentes respondeant ct dicant, Domine, quando te vidimus esurientem, hospitem, et in carcere? Et dicit eis: Cum tini ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Sic eliam in nostro corpore caput sursum cst, pedes in terra sunt: tamen in aliqua constipatione et coarctatione hominum, quando tibi aliquis pedem calcat, nonne dicit caput, Calvas me? Nec caput tuum, nec linguam tuam quisquam caleavit: sursum est, in tuto est, nibil ei mali contigit; et tamen quia per connexionem charitatis unitas est a capite usque ad pedes, non se inde lingua separavit, sed dixit, Calcas me: cum eam nemo contigerit. Quomodo ergo lingua, quam ncmo contigit, dicit, Calcas me: sic Christus caput, quod nemo calcat, dixit, Esurivi, et dedistis mihi manducare. Et illis qui hoc non fecerunt, dixit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Et qnomodo conclusit? Sic: Ibunt illi in ambustionem æternam, justi autem in vitam ceternam (Matth. xxv, 31-46). CAPUT III. —5. Janua Christus. Petrus infirmus fibi ipsi ignotus. Cum ergo Dominus nune loqueretur, dixit se esse pastorem, dixit se csse et januam. Utrumque ibi habes: ct, Ego sum janua; et, Ego sum pastor. Janua cst in capite, pastor in corpore. Dicit enim Petro, in quo uno format Ecclesiam: Petre, amus me? Respondit: Domine, amo. Pasce oves meas. Et tertio: Petre, amas me? Contristatus est Petrus, quod com tertio interrogavit (Joan. XXI, 15-17): quasi illc qui vidit conscientiam negatoris, non videret fidem confitentis. Novcrat illum semper, noverat illum et quando se Petrus ipse non noverat. Tunc enim se non noverat, quando dixit, Tecum ero usque ad mortem: et quam esset infirmus, nesciebat. Quomodo plerumque revera et infirmis contingit, ut ægrotus nesciat quid in illo agatur, medicus autem sciat: cum ille ægritudinem ipsam patiatur, medicus non patiatur.