Latin
137.9.53 to 137.9.79
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 137.9.53-79
Unproofread scanNot analysed yet
Magis dicit medicus quid agatur in altero, quam ille qui regrolaL quid agatur in se ipso. Petrus ergo tunc infirmus, Dominus autem medicus. Iste dicebat se habere vires, qui non habebat: ille autem tangens venam cordis ejus, dicebat quod ter eum esset negaturus. Et ila factum est quomodo prædixit medicus, non quomodo præsumpsil ægrolus (Luc. XXII, 33. 34, 55-61). Ergo post resurrectionem suam Dominus interrogavit cum, non nescius neque ille animo confiteretur amorem Christi, sed ut trina confessione amoris, deleret trinam negationem timoris. CAPUT IV. —4. Quid a Petro exigitur. Intrare per januam in ovile. Ergo hoc Dominus exigit a Petro, Petre, amas me? quasi, Quid mihi dabis, quid mihi præstabis, quia amas me? Quid erat præstaturus Petrus resurgenti Dommo, ct eunti in cœlum, atque sedenti ad dexteram Patris? Quasi diceret, lloc mihi dabis, hoc milii præstabis, si amas mo, ut pascas oves mcas: per januam in Ires, non per aliam partem ascendas. Audistis, cum Evangolium legeretur, Qui intrat per januam, pastor est: qui autem ex alia parte ascendit, fur est et latro; ct dissipare quærit, et spargere, et tollere. Quis est qui intrat per januam? Qui intrat per Christum. Quis cst iste? Qui imitatur passionem Christi, qui cognoscit humilitatem Christi: ut cum Deus factus sit homo pro nobis cognoscat se homo non esse Deum, sed hominem. Qui enim vult Deus videri, cum sit homo, non imitatur illum, qui cum Deus csset, homo factus cst. Tibi autem non dicitur, Esto aliquid minus quam cs: scd, Cognosce quod es. Cognosce te infirmum, cognosco te hominem, cognosce te peccatorem; cognosce quia ille justificat, cognosce quia macolosus es. Appareat in confessionc tua macula cordis tui, ct pertinebis ad gregem Christi. Quia confessio peccatorum invitat medicum sanaturum: quomodo in ægritudine qui dicit, Sanus sum, non quærit medicum.