Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 138
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 138.10
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT X. —10. Refelluntur Donatistœ. Ecce accipio in mcridie esse Africam: quanquam magis in meridie sub sole medii diei Ægyptus quam Africa. illic autem in. Egypto, quomodo pastor est iste, qui norunt agnoscunt: qui non norunt, requirant quam magnam illic gregem colligat, quantam numerositatem sanctorum atque sant tarum habcat contemnentium penitus mundum. Grex illc tantum crevit, ut etiain inde superstitiones expulerit. Ut ergo omittam, quomodo inde omnem idolorum superstitionem, quæ illic valida focrat, crescendo fugaverit: accipio quod dicitis, o sodales mali; accipio prorsus, assentio Africam in meridie esse, et Africam significatam in eo quod dictum est, Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Sed et vos æque attendite adhuc ista verba sponsa; <se, nondum sponsi. Adhuc sponsa dicit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas in meridie, ne forte fiam sicut operta. Surdc, cæce, si in meridie vides Africam, quare in operta non intelligis feminam? Annuntia mihi, dicit, quem dilexit anima mea. Utique virum alloquitur, cum dicit, quem dilexit. Quomodo si diccret, Annuntia mihi, quam. dilexit anima mea; intelligeremus sponsum hæc loqui ad sponsam: sic cum audis, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea nbi pascis, ubi cubas; illuc adde, ad hujus verba pertinent et quæ sequuntur, in meridie. Quæro ubi pascas in meridie, ne. forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum Audio prorsus, accipio de Africa quod intelligis; in meridie, ipsa significata est. Sed Ecclesia Christi, sicut intelligis, transmarina alloquitur sponsum suum, limens errorem incidere Africanum. quem dilexit anima mea, annuntia mihi, doce me. Audio enim in meridie, id est, in Africa, duas esse partes, imo multas concisiones. Annuntia ergo mihi ubi pascis, quæ oves ad te pertinent, quod ovile illic me jubes amare, cui me debeo sociare. Ne forte fiam velut operta. Illudunt enim quasi latenti, insultantquasi perditæ, quasi nusquam alibi existenti. Ne ergo quasi operta, quasi latens fiam super greges, id est, super congregationes hæreticorum, sodalium tuorum, Donatistarum, Maximianistarum, Rogatistarum, cæterarumque pestium a extra colligentium; et ideo spargentium; rogo te, annuntia mihi, si illic pastorem meum requiram, ut non in gurgitem rebaptizationis incurram. Hortor vos, obsecro vos per sanctitatem talium nuptiarum, amate hanc Eccicsiam, cstote in tali Ecclesia, estote talis Ecdesia: amate pastorem bonum, virum tam pulchrum, nemincm fallentem, neminem perire cupientem. Orate et pro dispersis ovibus: veniant et ipsi, agnoscant et ipsi, ament et ipsi; ut sit unus grex et unus pastor. Conversi ad Dominum, etc.