Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 138
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 138.9
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. —9. Sponsæ verba prave usurpata a Donatistis. Hæc verba quæ commemoravimus de sanctis Canticis canticorum, de sponsi et sponsæ epithalamio quodam: spirituales enim nuptiæ sunt, hi quibus nobis magna castitate vivendum est; quit Ecclesiæ concessit Christus in spiritu, quod mater ejus babuit 1 in corpore, ut et mater et virgo sit: hæc ergo verba Donatistæ accipiunt ad sensum suum perversum multo aliter. Et quemadmodum non tacebo, et quid eis respondeatis, adjuvante Domino, quantum potero, breviter admonebo. Cum eos urgere cœpcrimus luce unitatis Ecclesiæ diffusæ toto orbe terrarum, et poposcerimus ut ostendant ipsi de Scri pluris aliquod testimonium, ubi Deus prædixit in Africa futuram Ecclesiam, quasi perditis cæteris gentibus; hoc solent testimonium in ore habere, ct dicere: Africa in meridie est; interrogans ergo, inquiunt, Ecclesia Dominum ubi pascat, ubi cubet; respondet ille, In meridie: ut quasi vox interrogantis sit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascas, ubi cubes; et vox quasi respondeutis, in meridie, hoc est, in Africa. Si ergo quæ interrogat, Ecclesia est, et Dominus ubi pascit respondet, ill Africa, quia in Africa erat Ecclesia: quæ interrogat, non erat in Afiica. Annuntia, inquit, mihi, quem dilexit anim MMa, ubi pascas, ubi cubes; et respondet ille cuidam Ecclesiue præter Africam, 1 meridie, in Africa cubo, in Africa pasco, quasi in te non pasco '. Porro si qua interrogat, Ecclesia eat, quod nullus ambigit, quod nec ipsi contradicunt; et audiunt nescio quid de Africa: hæc ergo que interrogat præter Africam est; et quia Ecclesia est, est præter Africam Ecclesia.