Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 138
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 138.8
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. -8. Sponsi responsum. Respondeat crgo amatæ huic pastor bonus, et speciosus forma præ liliis hominum: respondeat ei quam formosam fecit ex filiis bominum. Audite quid respondeat, intelligite; cavete quod terret, amate quod monet. Quid ergo respondet? Quam nou blande, sed blandiliis severitatem reddit. Corripit, ut constringat, ut servet. Nisi cognoveris temetipsam, inquit, o pulchra inter mulieres: quamtumlibet enim sint aliæ pulchræ dotis viri tui, hæreses sunt; ornatu non viscerihns pulchræ sunt, foris et extrinsecus nitent, nomine justitiæ se dealbant: Omnis autem pulchritudo filiæ regis intrinsecus (Psal. XLIV, 14). Nisi ergo cognoveris temetipsam, quia una es, quia per omnes gentes es, quia Cista cs, quia colloquio perverso malorum sodalium corrumpi non debes. Nisi cognoveris temetipsam, quia recte te mihi desponsavit ille virginem castam exhibere Christo; recteque mihi te ipsam exhibeas, nc malis colloquiis, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic ct tui sensus corrumpantur a castitate mea (II Cor. XI, it 3). Nisi ergo talem cognoveris temetipsam, exi tu; exi. Aliis enim dicturus sum. Intra in gaudium Domitii tui (Matth. xxv, 21, 23). Tibi non dicam, Intra: sed, Exi; ut sis inter ens qui ex nobis exierunt. Exi tu. Sed visi cognoveris te- *metipsam, tunc exi. Si autem coguovcris temetipsam, intra. Si autem non cognoveris, exi tu in vestigiis gre. gum, et pasce hædos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 6, 7). Exi in vestigiis, non gregis, sed gregum: et pasce, non sicut Petrus oves meas, sed hœdos tuos: in tabernaculis, non pastoris, sed pastorum; non unitatis, sed dissensionis; non ibi posita, ubi est unus grex ct unus pastor. Confirmata est, ædificata est, amala fortior facta est, parata mori pro viro, et vivere cum viro.