Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 14
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 14.10
Unproofread scanNot analysed yet
Pupillus quis. Breviter quæramus pupillum 1: quia in paupere requirendo fatigati sumus. Domine Jesu, pupillum qtfaero; fatigatus quæro: cito responde, ut inveniam. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra (Matth. XXIII, 9). Pupillus in terra, immortalem patrem invenit in coelo. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra. Inventus est pupillus iste. Oret pupillus iste: audiamus eum, et imitemur eum. Quae est ejus oratio? Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Pater. inquit, meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me (Psal. XXVI, 10). Si ergo beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. v; 3); Tibi derelictus est pauper. Si pater meus et mater mea dereliqucrunt me, Dominus autem assumpsit me; Pupillo tu eris adjutor 2.