Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 14
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 14.9
Unproofread scanNot analysed yet
Verus pauper. Christus pauper et dives. Invenimus verum pauperem, invenimus pium humilem; non de se fidentem, pauperem verum, membrum pauperis qui propter nos pauper factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9). Vide divitem nostrum, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset; vide illum divitem: Omnia peripsum facta sunt, et sine ipso factum eat nihil. Plus est aurum facere, quam habere. Dives es auro, argento, pecore, familia, fundis, fructibus; tibi ista creare non potuisti. Vide illum divitem: Omnia per ipsum facta sunt. Vide illum pauperem: Verbum caro factum est, et habitavit innabis (Joan. I, 3-14). Quis digne cogitet divitlas ejus? Quomodo faciat qui non fit, quomodo creet non creatus, formet non formatus, mutabilia manens, temporalia sempiternus? Quis digne cogitet divitias ejus? CAPUT VII. -Paupertas Christi. Paupertatem cogitemus, IIC forte pauperes vel ipsam capiamus. Concipitur utero feminæ virginali, includitur visceribus matris. paupertas! In angusto diversorio nascitur, involutus infantilibus tegumentis in præsepio ponitur, fit cibaria lumentis pauperibus; deinde cœli et terrae Dominus creator Angelorum, omnium visibilium et invisibilium elector et conditor sugit, vagit, nutritur, crescit, tolerat aetatem, occultat majestatem: postea tenetur, contemnitur, flagellatur, illuditur, conspuitur, colaphizatur, spinis coronatur, ligno suspenditur, lancea perforatur. O paupertas! Ecce caput pauperum qnos requiro, cujus pauperis membrum invenimus verum pauperem.