Latin
14.3.1 to 14.3.31
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 14.3.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
Pauperes de Lazari sorte non extollantur. Sed ait milii quisque mendicus, debilitate fessus, pannis obsitus, fame languidus; respondet milii, et dicit: Mihi debetur regnum coelorum; ego cniin similis sum illi Lazaro, qui jacebat ulcerosus ante divitis domum, cujus canes lingebant ulcera, et quærebat saturari de micis, quæ cadebant de mensa divitis: ego illi similior sum, inquit. Nostrum genus cst, cui debetur regnum cœlorum; non illi gcneri qui induuntur purpura et bysso, et epulantur quotidie splendide. Talis enim erat ille, ante cujus dotum jacebat pauper ulcerosus: et videte exitus amborum. Contigit enim mori inopem illum, ei auferri ab Angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem divos, et sepultus est. Nam pauper forte nec sepultus. Et quid postea? Cum apud inferos dives ille in tormentis esset, 'levavit oculos suos, vidit pauperem quem contempserat, in Abrahæ gremio quiescentem: desideravit guttam, a quo ille micam; et quoniam dilcxit opulentiam, non invenit misericordiam. Voluit subveniri fratribus suis, semper vecors, sero misericors: nihil omnino quod postulavit, accepit (Luc. XVI, 19-31). CAPUT III. —4. Pauper ei dives in eadem sorte felicitatis, si uterque humilis. Sinus Abrahæ. Discernamus ergo, inquit mihi, pauperes et divites: quid me ad alia intelligenda exhortaris? Aperti sunt pauperes, aperti sunt divites. Audi ergo me de hoc quod proposuisti, domne pauper. Cum enim illum sanctum ulcerosum te esse dicis, timeo se superbieudo non sis quod dicis. NuH contemnere divitcs miscricordes, divites humiles; et ut citius dicam, quod paulo ante dixi, divitcs pauperes noli contemnere. pauper, esto et tu pauper; pauper, idest, humilis. Si enim dives factus est bumilis, quanto magis pauper esse debet humilis? Pauper non habet unde infletur, dives habet cum quo luctetur. Audi ergo me. Esto verus pnupcr, esto pius, esto humilis.