Latin
14.3.32 to 14.3.66
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 14.3.32-66
Unproofread scanNot analysed yet
Namsi de isla pannosa et ulcerosa paupertate gloriaris, quia talis fuit ille qui ante domum divitis inops jacebat; attendis quia pauper fuit, et aliud non attendis. Quid, inqnis, attendo? Lege Scripturas, et invenies quod dico. Lazarus pauper fuit: in cujus sinum levatus est, dives fuit. Contigit, inquit, mori inopem illum, et auferri ab angelis. Quo? In sinum Abrahæ, id est, in sceretum,ubi erat Abraham. Nolite enim carnaliter intelligcre, quod velut in sinum tunicæ Abrahæ levatus sit pauper. Sinus erat, quia secretum erat. Unde dicilur, Redde vicinis nostris in sinum eorum (Psa/. LXXVIII, 12). Quid est, in sinum eorum? In secreta eorum. Quid est, Redde in sinum eorum? Torque conscientiam eorum. Lege, aut si legere non potes, audi cum legitur, ct vide Abraham opulentissimum fuisse in terra, auro, argento, familia, pecore, possessione (Gen. XIII): et tamen dives iste pauper fuit, quia humitis fuit; Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Id. xv, 6). Justificatus est gratia Dei, non propria praesumptione. Fidelis crat, bene operabatur. Filium jussus est immolare; neque cunctatus est ei offerre quod acceperat, a quo acceperat (ld. xxn). Probatus est Dco, constitutus cst exemplum fidci. Jam Deo notus erat: sed nobis monstrandus crat Non est inflatus quasi in bonis operibus Ntis; quia pauper erat dives iste. Et ut scias quia non est inflatus tanquam in bonis operibus suis (sciebat enim quia quidquid habebat, a Deo habcbat; et non in se ipso, sed ill Domino gloriabatur), audi Paulum apostolum: Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non ad Deuni (Rom. IV, 2). CAPUT IV. —5. Verus pauper in pauperum turba vix invenitur. Videtis, quia cum abundent pauperes recte quærimus pauperem: in turba quærimus, et vix invenimus.