Latin
14.3.67 to 14.3.78
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 14.3.67-78
Unproofread scanNot analysed yet
Occurrit mihi pauper,. . et quæro pauperem. Interim tu manum porrige pauperi quem invenis. Corde quæris, qucm quæris. Tu dicis, Pauper sum sicut Lazarus: dives iste mcus humilis non tii •cit, Dives sum sicut Abraham. Ergo tu te exlollis, ille se humiliat. Quid inflaris, et nou imitaris. Ego, inquit, paupor levor in sinum Abrahæ. Non vides quia pauperem dives excepit? Non vides qnia dives susceptor est pauperis? Si enim superbis contra cos qui habent pecuniam,ct negas cos ad regnum cœlorum periinere; cum in eis fortasse inveniatur humilitas, quæ in te non invenitur: non times ne tibi, cum mortuus fueris, dicat Abrabam, Recede a me, quia blasphemasti me?