Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 140
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.6
Unproofread scanNot analysed yet
Verbum Dei mandatum Patris. Quia ergo dicebam, quod proposueram, Et scio, ait, quia mandatum ejus vita æterna est. Intendite, fratres, quod dico: Scio quia mandatum ejus vita æterna eat. Et legimus apud ipsum Joannem de Christo, Ipse est verus Deus, ei vita æterna. Si mandatum Patris vita æterna est, et Christus Filius ipse est vita æterna; mandatum Patris ipse Filius est. Quomodo enim non est mandatum Patris, quod cst Verbum Patris? Aut si mandatum a Patre-Filio datum carnylitcr accipitis, tanquam dixeril Pater Filio, Hoc mando tibi, hoc illud volo facias: quibus verbis locutus est unico Verbo? Numquid quando mandatum dabat ad Verbum, verba quærebat? Quia ergo vita æterna est Patris mandatum, et ipse Filius cst vita alterna, credite et accipite, credite ct intelligite, quia Propheta dicit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, æc. LXX). Non capitis? dilatamini. Apostolum audile: Dilatamini, ne sitis jugum ducentes cum infidelibus (11 Cor. vi, 13, 14). Qui hoc nolunt credere antequam capiant, infideles sunt. Quia vero infideles esse voluerunt, imperiti remanebunt. Credant crgo, ut intelligant. Prorsus mandatum Palris vita æterna est. Ergo mandatum l'atris ipse Filius cst, qui hodic natus est: mandalum non a tempore datum, sed mandalum natum. Exercet mentes Evangelium Joannis, limat cl excarnat, ut de Deo non carnaliter, sed spiritualiter sapiamus. Sulficiant ergo ista, fratres, vobis: ne in longitudine disputationis subrepat somnus obliviosus.