Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 141
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 141.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Veritas a philosophis hujus sæculi inventa, non via. Inter ca tera, cuin sanctum Evangelium legerctur, audistis quod ait Dominus Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Veritatem et vitam omnis homo cupit: sed viam non omnis homo invenit. Deum esse quamdam vitam æternam, immutabilem, intelligibilem, intelligentem, sapientem, sapicntes facientem, nonnulli etiam hujus sæculi philosophi viderunt. Veriiatem fixam, stabilem, indeclinabilem, ubi sunt omnes rationes rerum omnium creatarum, viderunt quidem, sed de longinquo; viderunt, sed in errore positi: et idcirco ad eam tam magnam et ineffabilem et beatificam possessionem, qua via perveniretur, non invenerunt. Nam quia viderunt etiam ipsi (quanlum videri ab homine potest) creatorem per creaturam, factorem perfacturam, fabricatorem mundi per mundum, Paulus apostolus testis est, cui utiquc debent credere Christiani. Ait cnim, cum de talibus loquerctur: Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem. Ista, sicut recognoscitis, Pauli apostoli verba sunt. Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem iniquitate delinent. Numquid dixit eos non detinere veritatem? Sed, veritatem in iniquitate detinent. Bonum est quod tenent: sed malum est ubi tenent. Veritatem in iniquitate detinent,