Latin
140.7.116 to 140.7.144
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.7.116-144
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet itaque ut in congregatione Christianorum praepositi plebis eminentius sedeant, ut ipsa scde distinguantur, et eorum officium salis appareat: non tamen ut inflentur de sede; sed ut cogitent sarcinam unde sunt reddituri rationem. Quis autem novit, utrum hoc ament, aut non amenl? Res ista cordis est, judicem habere non potest nisi Deum. Ipse autem Dominus admonebat suos, ne inciderent in talc fermentum: quod alio loco dicit, Cavete a fermento Pharisæorum et Sadducworum. Et cum putarent illi propterea hoc eum dicere, quia panes non intulerant; respondit cis: Excidit vobis, quot millia saturati sunt ex quinque nanibus? Tunc intellexerunt, inquit, quia fermentum doctrinam eorum dicebat. (Matth. xvi, 6-12). Amabant enim illi ista temporalia: æterna vero nec timebant mala, lice diligebant bona. Clauso corde intelligere non poterant quod Dominus interrogavit. CAPUT VI. —6. Unde fit animus capax ad intelligenda mysteria. Quid autem faciat Ecclesia Dei, ut possit intelligere quod prima meruit credere? Faciat capacem animum ad recipiendum quod dabitur. Quod ut fieret, id est, ut capax animus esset, Dominus Deus noster suspendit promissa, non abstulit. Ideo suspendit, ut nos extendamus: ideo nos extendimus, ut crescamus: ideo crescimus, ut attingamus. Vide apostolum Paulum in suspensa extensum. Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, que retro oblitus, in ea quæ ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernas vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 42-14). Ille in terra eurrebat: palma de coelo pendebat. In terra ergo currebat: sed in Spiritu ascendebat. Vide ergo extentum, vide ad suspensa pendentem. Sequor, inquit, ad palmam supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. Non ascendit in coetum nisi qui inhæret Christo. Ambulaudum ergo est, nec pedes ungendi, nec jumenta quærenda.