Latin
140.7.145 to 140.7.178
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.7.145-178
Unproofread scanNot analysed yet
nec navis providenda. Affectu curre, amore ambula, charitate ascende. Quid quaeris viam? Inhære Christo, qui descendendo et ascendendo se ipsum fecit viam. Vis ascendere? Ascendentem tene. Etenim per te ipsum levari non potes. Quia nemo ascendit in coelum, nisi qui de caelo descendit, Filius hominis, qui est in caelo (Joan. III, 43). Si nemo ascendit, nisi qui descendit, ipse autem est Filius hominis Dominus noster Jesus; vis et tu ascendere? Membrum ipsius esto, qui solus ascendit. Etenim ille caput cum cæteris membris unus homo est. Et cum ascendere nemo potest, nisi qui in ejus corpore membrum iPsius factus fuerit; impletur, Quia nemo ascendit nisi qui descendit. Non enim potes dicere: Ecce quare ascendit, verbi gratia, Petrus, quare ascendit Paulus, quare ascenderunt Apostoli, si nemo ascendit, nisi qui descendit? Respondetur tibi: Petrus, Paulus et caeteri Apostoli, et omnes fideles, quid audiunt ab Apostolo? Vos autem estis corpus Christi, et membra ex parte (a) (I Cor. III, 27). Si ergo corpus Cbristi et membra unius sunt 1, noli faccro duos. Reliquit enim ille patrem et matrem, et adhæsit uxori suae, ut essent duo in carne una (Ephes. v, SI, 32). Reliquit patrem, quia non hic se ostendit. æqualem Patri: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 7). Reliquit et matrem Synagogam, de qua carnaliter natus est. Adhaesit uxori suæ, id est, Ecclesiæ suae. Quod testimonium et ipse cum commemoraret, quod separari non licercl conjugium demonstravit: Non legistis, inquit, quia Deus qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? Erunlduo, inquit, in carne una. Quod ergo Deut conjunxit, homo non separet. Et quid est, Duo in carne una? Sequitur, ct didit: Igitur jam non duo, aed una caro (Matth. XIX, 4-6). Nemo ascendit, nisi qui dcscendit.