Latin
142.9.168 to 142.9.194
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 142.9.168-194
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia mihi, inquit, tradita sunt a Patre meo. Si desideras omnia, mecum habebis: si desideras Patrem, per me habcbis, et in me habebis. Nemo cognoscit Patrem, nisi Filius. Noli desperare: veni ad Filium. Audi quod scquilur: Et cui volucri' Filias revelare. Dicebas, Non possum. Per angustum I me vocas: non possum intrare per angustum. Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Sarcina vobis tumor vester est. Venite ad me, omnes qui labora'i, et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me. CAPUT VII. -7. Christus a se vult, non mirabilia facere, sed humiles esse discamus. Clamat magister Angelorum, clamat Verbum Dei, quo rationales omnes mentes sine defectu pascuntur, cibus reficiens et integer permanens, clamat, et dicit, Discite a me. Exaudiat populus dicentem, Discite a me. Respondeat, Quid discimus a te? A magno enim artifice nescio quid audituri sumus, cnm dicit, Discite a me. Quis est qui dicit, Discite a me? Qui formavit terram, qui divisit mare et aridam, qui creavit volatilia, qui crcavit animalia terrena, qui creavit omnia natantia, qui posuit in coelo sidera, qui distinxit diem et noctem, qui firmavit ipsum firmamentum, qui lucem a tenebris separavit, ipse dicit, Discite a me. Numquid forte hoc nobis dicturus est, ut ista cum illo faciamus? Quis hoc potest? Solus Deus facit. Noli, inquit, timere, non te onero. Hoc a me disco, quod propter te factus sum. Discite a me, inquit, non formare creaturam, quæ per me facta est. Nec illa quidem dico discatis, quas quibusdam donavi quibus volui, non omnibus, suscitare mortuos, illuminare coecos, aperire aures surdorum: nec ista pro magno velitis discere a me. Gavisi discipuli et exsultantes redierunt, dicentes: Ecce in nomine tuo et dæmonia nobis subjecta sunt.