Latin
142.9.195 to 142.9.222
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 142.9.195-222
Unproofread scanNot analysed yet
Ait illis Dominus: Nolite in hoc gaudere, quia dæmonia vobis subjecta sunt: gaudete potius, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. x, 17, 20 ). Quibus voluit donavit expellere dæmonia, donavit quibus voluit mortuos suscitare. Facta sunt hæc miracula et ante incarnationem Domini: suscitati sunt mortui, mundati sunt leprosi; legimus hæc (IV Reg. IV, v). Et quis fecit tunc, nisi ille qui postea homo Christus post David, sed Deus Christus ante Abraham? Ipse donavit hanc omnia, ipse per homines fecit: nec omnibus tamen hæc dedit. Numquid quibus non dedit desperare debent, et dicere se ad eum non pertinere, quia hæc dona accipere non meruerunt? In corpore membra sunt: aliud potest illud membrum, aliud illud. Compcgit corpus Deus, non tribuit auri ut videat, ncc oculo ut audiat, nec fronti ut olfaciat, nec manui ut gustet; non dedit hxc: sed omnibus membris sanita tem dedit, compagem dedit, unitatcm dedit, spiritu omnia pariter vivificavit et univit. Sic ergo non dedit quibusdam mortuos suscitare, aliis non dedit disputare: omnibus tamen quid dedit? Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. x I. 27-29 ). Quoniam audivimus dicentem, Mitis sum et humilis corde: fi atres mei, tota mcdicina nostra ista est, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. Quid prodost, si miracula faciat, et sit superbus, non sit mitis et humilis corde? Nonne in illo numero deputabitur eorum, qui venturi sunt in fine et dicturi, Nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed quid audient? Non novi vos. Reccdite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. vii, 22, 23). CAPUT VIII. -8. Charitas sine inflatione. Quid ergo prodest ut discamus? Quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde. Charitatem inserit, et germanissimam charitatem, sine confusione, sine inllatione, sine elatione, sine fallacia: hoc inserit qui dicit, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde.