Latin
142.9.260 to 142.9.285
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 142.9.260-285
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim omnia mea distribucro pauperibus. Et adhuc audi. Nam quidam relictis omnibus quæ haberent, jam sccuti Dominum, sed nondum ad perfectum secuti (ad perfectum enim sequi, est imitari), non potucrunt ferre tentationem passionis. Jam Petrus, fratres, ex his erat qui dlmiserant omnia, et secuti crant Dominum. Nam divite tllo cum tristitia recedente, ubi conturbati discipuli interrogaverunt quo qnis tandem posset esse perfectus, et eos consolatus est Dominus, dixerant Domino: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo nobia erit (Matth. xix, 21-29)? Et dixit Dominus quid eis hic daret, quid in futurum reservaret. Tamen iste jam ex eorum numero erat, qui hæc fecerant. At ubi ventum est ad articulum passionis, ad vocem unius ancillæ ter negavit eum, cum quo se moriturum esse promiserat. CAPUT IX. —10. Ad perfectionem et ad charitatem imitationeChristi pervenitur. Intendat ergo Charitas vestra: Vade, inquit, omnia tua vende, da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo; et veni, sequere me. Perfectus est Petrus, jam Domino in coelo sedente ad dexteram Patris, tunc perfectus est et maturus factus. Ad passionem ergo cum sequeretur Dominum, non crat perfectus: at ubi cœpit non esse in terra quem sequeretur, tunc perfectus cst. Imo vero semper ante te habes quem sequaris: Dominus exemplum in terra posuit, cum Evangelium tibi reliquit, in Evangelio tecum est. Non enim mentitusest, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibusdiebus, usque ad consummationem sæculi (ld. XXVIII, 20). Ergo sequere Dominum. Quid est, sequere Dominum: Imitare Dominum. Quid est, Imitare Dominum! Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. Quia si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Exhortor ergo Charitatem vestram ad ipsam charitatem: non autem exhortarer ad charitatem, nisi aliqua charitate.