Latin
142.9.286 to 142.9.294
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 142.9.286-294
Unproofread scanNot analysed yet
-Qnod ergo inchoatum est, exhortorut impleatur; et quod cœptum est, rogo ut perficiatur. Et pro me a vobis rogari quæso, ut et in me perficiatur quod vos moneo. Omnes enim imperfecti snmus, et ibi perficiemur ubi perfecta sunt omnia. Paulus apostolus dicit: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Ipse dicit: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim (Philipp. III, 43, 12). Et quisquam hominum se audet de perfectionc jactarc? Imo confiteamur imperfectionem, ut mereamur perfectionem.