Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 146
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 146.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Recens baptizatos cavere jubet a malis christianis et a schismaticis. Congruenter vivite, maxime vos, candidati Christi, recens baptizati, nrodo regenerati, sicut vos ante admonui, et modo dico, et sollicitudinem meam pronuntio; qnia timorem mihi majorem ingessit præsens evangelica lectio: observate vos, nolite imitari malos christianos. Nolite dicere: Faciam hoc, quia multi fideles hoc faciunt. Hoc non est defensionem parare animæ, sed comites ad gehennam inquirere. Crescite in hac area dominica: in hac invenietis bonos, qui et vobis placeant, si et vos boni fueritis. Numquid enim peculium nostrum estis? Hæretici et schismatici de furtis dominicis peculia sibi fecerunt, et greges non Christi, sed suos contra Chr:stum pascere voluerunt. Plane in ipsis deprædationibus suis titulum illius posuerunt, ut prædæ ipsorum quasi defenderentur per titulum potentis. Quid facit Christus quando tales convertuntur, qui foris ab Ecclesia titulum ejus Baptismatis acceperunt? Ejicit prædatorem, titulum non deponit, et possidet domum: quia invenit ibi titulum suum. Quid opus est ut mutet nomen suum? Numquid attendunt quod ait Dominus Petro, Pasce agnos meos, pasce oves meas? Numquid dixit ei, Pasce agnos tuos: aut, Pasce oves tuas? Exclusis autem, quid dixit in Canticis canticorum ad Ecclesiam? Loquens sponsus ad sponsam ait, Nisi cognoveris temetipsam, pulchra inter mulieres, exi tu. Tanquam dicens, Non ego te ejicio, exi tu, nisi temctipsam cognoveris, pulchra inter mulieres, nisi cognoveris te in speculo Scripturæ divinæ; nisi attenderis, o mulier pulchra, speculum quod te falso nitore non fallit: nisi cognoveris quia de te dictum est, Super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 12); quia de te dictum est, Dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. n, 8); et alia innumerabilia testimopia, quæ catholicam Ecclesiam commendant. Nisi ergo cognoveris, partem non habes, hæredem te non potes facere. Ergo, exi tu in vestigiis gregum, non in societate gregis: et pasce hædos tuos (Cant. I, 7), non quomodo Petro dictum est, oves meas. Petro dicitur, ores meas; schismaticis dicitur, hædos tuos. Hic oves, ibi hædos: hic meas, ibi tuos. Recolite dexteram et sinistram judicis nostri: recolite uhi stabunt hædi, et ubi oves (Matth. xxv, 33): et apparebit vobis ubi dextera, ubi sinistra, candida et nigra, luminosa et tenebrosa, pulchra et deformis, acceptura regnum et inventura supplicium sempiternum.