Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 147
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 147.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Petri præsumptio et negatio. Apostolum Petrum primum omnium Apostolorum meministis in Domini passione fuisse turbatum. A se turbatum, sed a Christo innovatum '. Fuit enim prius audax præsumptor, et postea factus est timidus negator. Promiserat se pro Domino moriturum, cum prius pro illo essot Dominus moriturus. Quando ergo dicebat, Tecum era usque ad mortem; et, Animam meam pro te ponam: respondit ei Dominus, Animam tuam pro me pones? Amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis (Luc. xx, 33, 34,55-61, et Joan. XIII, 37, 38; XVII, 25-27). Ventum cst ad horam: ct quia Deus erat Christus, homo autem Petrus, impleta esl Scriptura, Ego dixi in pavore meo, Omnia homo mendax (Psal. CXV, 11). Dicit autem Apostolus, Quoniam Deus verax, omnis autem homo metidax (Rom. III, 4). Verax Christus, mendax Petrus.