Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 148
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 148.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —i. Vota Deo reddenda. Hoc tantum attendat Charitas vestra, quia si Deo displicuit detrahere de pecunia quam voverant Deo, et utique illa pecunia usibus hominum fuerat necessaria: quomodo irascitur Deus, quando vovetur castitas, et non cxhibctur; quando vovetur virginitas, ct non exhihctur? Vovetur enim ad usus Dei, et non ad usus hominum. Quid est quod dixi, ad usus Dei? Quia de sanctis Dens facit sibi domum, facit sibi templum, in quo habitare dignetur: ct uliquc sanctum vult permanere templum suum. Potest ergo virgini sanctimoniali nubcuti dici, quod ait Petrus de pecunia: Virginitas tua nunquid non manens tihi manebat, et antequam eam voveres, in tua fuerat potestate? Quæcumque autem hoc fecerint, voverint talia, et non reddiderint; non se putent temporalibus mortibus corripi, sed æterno igne damnari.