Latin
149.3.1 to 149.3.18
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Quæstiones solvendæ: prima quæstio, de visione Petri. Ante diem Dominicum super:orcm, memini me propositarum de Scripturis quarumdam quæstionum factum esse debitorem Sanciitali vestræ (c). Est autem, quantum Dominus dare dignatur, solvendi tempus, ne diutius debeamus, nisi solam charitatem, quæ semper redditur, et semper debetur. De visione Petri dixeramus quærendum esse, quid sibi velit vas illud, tanquam linteum submissum de cælo quatuor lineis, in quo erant omnia quadrupedia terræ, et serpentia, et volRtilia coeli: et quod dictum est Petro voce divina, Occide et manduca: et quod ter factum est et assumptum. CAPUT II. -2. Voracitas non imperata Petro. Adversus eos quidem qui voracitatem a Domino Deo imperatam Petro arbitrantur, facile est disputare. Primo, quia etiamsi ad litteram velimus accipere quod dictum est, Occide, et manduca: non occidere et manducare peccatum est, sed immoderate uti donis Dei, quæ tribuit ad usus homini. Judæorum abstinentia ab immundis animalibus figurativa erat. Judæi enim acceperant certa animalia quæ manducarent, et certa a quibus abstinerent: quod in significatione rerum futurarum eos accepisse, manifcstat apostolus Paulus, dicens: Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Colo,. . II, 16, 17). Itaque jam temporibus Ecclesioe dicit alio Inco: Omnia munda mundis, sed malum est homini qui rer offensionem manducat (Tit. 1, 5, et Rom. XIV, 20). Erant enim qui tempore illo, quo ista scribebat Apostolus, carnibus vescebantur, in offensionem quorumdam infirmorum. Immotatitia enim caro eorum pecorum quæ aruspices immolabant, tunc in macello vendebatur, et multi fratres abstinebant se ab edendis carnibus, ne vel ignari incurrerent in eas carnes de quibus sacrificium idolis factum erat. Unde alio loco idem apostolus, ne timore conscientia trepidaret, ait: Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientam.