Latin
149.3.249 to 149.3.274
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.249-274
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVII. —18. Proximi nomine inimicus etiam diligendus præcipitur. Vis ergo et illud antiquorum cu. stodire præceptum? Dilige proximum tuum, hoc est omnem hominem. Ex duobus enim primis parentibus omnes nati, omnes utique proximi sumus. Certe enim ipse Dominus Jesus Christus qui diligi præcipit inimicos, in duobus illis præceptis totam Legem et Prophelas pendere testatus est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente ilIa; et, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (M atA. XXII, 37-40). Nihil ibi præcepit de dilectione inimici. Non ergo totum hæc duo præcepta continent? Absit! . Quia cum dicit, Diliges proximum tuum, ibi sunt omnes homines, etiamsi fuerint inimici: quia etiam secundum spiritualem propinquitatem nescis quid tibi sit in præscientia Dei homo, qui tibi ad tempus videtur inimicus. Quia enim patientia Dei ad pœnitentiam eum adducit, fortassis cognoscet et sequetur ducentem. Si enim Deus ipse qui novit qui sinl in peccatis perseveraturi, qui relicturi justitiam et irrevocabiliter ad iniquitatem lapsuri, tamen facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, invitans utique ad poenitentiam per patientiam, ut qui neglexerint ejus bonitatem, experiantur in fine severitatem; quanta sollicitudine placabilem oportet esse hominem, ne forte nesciens qualis futurus sit, cum præsentes ejus inimicitias attenderit, oderit eum cum quo in æterna felicitate regnabit? Imple ergo præceptum primum, Dilige proximum tuum, omnem hominem; et oderis inimicum tuum, diabolum. Imple et secundum. Dilige inimicos tuos, sed homines: ora pro eis qui te persequuntur, sed pro hominibus: bene fac eis qui te oderunt, sed hominibus. CAPUT XVIII. —19. Explicatur Apostoli locus, de carbonibus congerendis super caput inimici. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Rom.