Latin
149.3.275 to 149.3.283
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.275-283
Unproofread scanNot analysed yet
XII, 20). Et hic quæstio est. Quomodo cnim quisque diligit, quem vult ardere carbonibus? Sed si intelligatur, nulla contentio est. De illis enim vastatoribus carbonibus dicitur, qui dantur homini adversus linguam subdolam (Psal. CXIX, 3, 4). Cum enim quisque benefecerit inimico, et non victus malo ejus, vicerit in bono malum; plerumque illum inimicitiarum suarum poenitebit, et irascetur sibi, quod tam bonum hominem læserit. Ipsa vero ustio, pœnitentia est, quæ tanquam carbones ignis inimicitias ejus malitiasque consumit.