Latin
154.7.1 to 154.7.31
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.7.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctus quisque in hac vita carnalis et spiritualis. Ergo carnalis Apostolus, qui aliis dicebat, Vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis? alios tanquam spirituales alloquitur, et ipse earnalis est? Scd quid dixit et ipsis spiritualibus, quia nondum erant in perfectione coelesti et angelica, nondum erant in illius patriæ securitate, sed in hujus peregrinationis sollicitudine versabantur? quid eisdixit? Certe spirituales eos vocavit: Vos, inquit, qui spirituales estis, instruite liujusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Ecce, quem spiritualem jam appellavit, tiinuit illi tentationis fragilitatem, unde posset tentari spiritualis, etsi non ex mente, utique ex carne. Spiritualis enim, quia secundum spiritum vivit; adhuc autem ex parte mortali carnalis: idem spiritualis, idemque carnalis. Ecce spiritualis: Mente servio legi Dei. Ecce carnalis: carne autem legi peccati. Idem ergo ipse et spiritualis et carnalis? Idem plane, quamdiu hic vivit, sic est. CAPUT VI. —8. Quis totus carnalis, quis ex parte rel totus spiritualis. Noli mirari, quisquis es, quicumque carnalibus concupiscentiis cedis atque consentis, qui eas vel bonas putas ad explendam libidinis saluritatem, vel certe sic jam vides malas, ut eis tainen cedendo consentias, et quo ducunt sequaris, ei ea quæ mala suggerunt perpetres; totus carnalis es. Tu, tu quisquis talis es, totus carnalis es. Si autem concupiscis quidem, quod Lex vetat, cum dicit, Non concupisces (Exod. xx, 17); servas tamen aliud quod item Lex jubet, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30): mente spiritualis es, carne carnalis. Aliud est enim, non concupiscere; aliud, post concupiscentias suas non ire. Non concupiscere, omnino perrecti est; post concupiscentias suas non ire, pugnantis est, luctantis est, laborantis est. Ubi fervet pugna, quare desperatur victoria? Quando erit victoria? Quando absorbebitur mors in victoriam.