Latin
154.7.32 to 154.7.69
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.7.32-69
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc enim vox erit triumphantis, non sudor pugnantis. Quæ futura est vox illa triumphantis, cum corruptibile hoe induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit iuimortalitatem? Vides victorem, audi exsultantem. exspecta triumphantem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta eat mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi eat, mors, aculeus tuus (I Cor. xv, 53- 55)? Ubi est? Ecce erat, et non est. Ubi est, mors, contentio tua? Ecce mortis contentio: Non quod volo ago. Ecce mortis contentio: Scimus quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sunt. Si ergo Apostolus de se ipso dicit; si dico, non confirmo: si Apostolus dicit, Scimus quia lex spiritualis est, ego autem carnalis sum mente enim spiritualis, corpore carnalis: quando totus spiritualis? Cum, Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. xv, 44). Modo ergo quando fervet mortis contentio, non quod volo ago: ex parte spiritualis, ex parte carnalis; ex parte meliore spirituaJis, ex parte inferiore carnalis. Adhuc confligo, nondum vici: magnum mihi est non vinci. Non quod volo, hoc ago; quod adi, illud facio. Quid facis? Concupisco. Etsi concupiscentiæ non consentio, etsi post concupiscentias meas non eo; tamen adhuc concupisco: et utique etiam in ipsa parte ego sum. CAPUT VII. —9. Idem carnalis simul el spiritualis. Non enim ego in mente, et alius in carne. Sed quid? Igitur ipse ego; quia ego in mente, ego in carne. Non enim duæ natura contrariæ, sed ei utraque unus homo: quia unus Deus, a quo factus est homo. Igitur ipse ego, ego ipse, mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Mente non consentio legi peccati: sed tamen nollem esset in membris meis lex ulla peccati. Quia ergo nollem, et tamen est; non quod volo ago: quia concupisco, et nolo, non quod volo ago;