Latin
156.10.156 to 156.10.186
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 156.10.156-186
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc planius dicitur: Qua. re non vivit secundum Deum, sed vivit secundum c. rnem? Debiliix enim est non carni, ut secundum carnem vivat. Caro debet secundum ipsam vivcre, non ipsa secundum carnem. Ipsa vivat secundum ipsam, quæ vivit de ipsa. Certe unaquæque secundum hoe vivat, unde vivit. Unde vivit caro tua? De anima tua. Unde vivit anima lua? Dc Deo tuo. Unaquæque harum secundum vitam suam vivat. Caro enim sibi non est vita; sed anima carnis est vita. Anima sibi non est vita: sed Deus. est animæ vita. Anima ergo quæ debet secundum Deum vivere; non enim debitrix est carni, ut secundum carnem vivat: ergo quæ secundum Deum debet vivere, si secundum se ipsam vivat, deficit; secundum carnem vivit et proficit. Tunc autem recte vivit caro secundum animam, si anima vivatsecundum Deum. Nam si anima, non dico secundum carnem, sed secundum se ipsam, ut dixi, voluerit vivere; dicturus vobis sum quid sit secundum se ipsam vivere: bonum est enim, ut hoc noveritis, et valde salubrc. CAPUT VII. —7. Epicurei secundum carnem viventes, et Stoici secundum animam. Fuerunt philosophi sæculi hujus, alii putavcrunt non esse beatitudinem, nisi secundum carnem vivere, ct bonum bominis in voluptate corporis posucrunt. Isti philosophi Epicurei dicti sunt, ab Epicuro quodam auctore, magistro suo, et qni alii similes eorum. Exstiterunt autem alii superbi, quasi a carnc se removentes, et totam spem beatitudinis suæ in anima sua constituentes, posuerunt summum bonum in virtute sua. Vocem Psalmi in vobis affectus pietatis agnovit: scitis, nostis, agnovistis quomodo irrisi sunt in sancto Psalmo, qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7). Tales fuerunt philosophi, qui Stoici nuncupati sunt. Illi secundum carnem viventes, isti secundum auimam viventes, nee illi rcc isti secundum Dcum viventes.