Latin
156.10.187 to 156.10.215
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 156.10.187-215
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo cum ad urbem Atheniensium, ubi istic philosophorum disciplinæ studio et contentione fervebant, venisset apostolus Paulus, sicut in Actibus Apostolorim legitur; ubi vos gaudeo nostrum agnoscendo et recolendo prævenire sermonem, sicut ibi scriptum est, Contulerunt cum illo quidam philosophorum Epicureorum et Sloicorum (Act. avII, 18): contulerunt cum illo secundum carnem vi ventes, contulerunt cum illo secundum animam viventes, contulit cum illis sccundum Dcurn vivens. Dicebat Epicurcus: Mihi frui carne, bonum est. Dicebat Stoicus: Mihi frui mea Incute, bonum cst. Dicebat Apostolus: Mihi autem adhærere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 28). Dicebat Epicureus: Beatus cujus est in fructu voluptas carnis ejus. Dicebat Stoicus: Imo beatus cujus est in fructu virtus animæ cjus. Diccbat Apostolus: Beatus cujus cat nomen Domini spes ejus. Errat Epicureus: falsum est enim, esse homincm beatum, cujus est in fructu voluptas carnis cjus. Fallitur et Stoicus: falsum est enim, ct omnino mendosissimum (a), beaturi esse hominem, cujus est in fructu virtus animæ cjus. Beatus ergo cujus eat nomen Domini spes ejus. Et quia illi vani suut et mentiuntur: Et non respexit, inquit, in vanitates et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5). CAPUT VIII. —8. Anima secundum se vivens est carnalis. Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus, sicut Epicurei. Sed etiam si secundum se ipsam vivere voluerit anima I, carnalis crit; carnem sapit, de carne non surgit. Non est enim quemadmodum inde surgat, qui brachium porrectum jacenti non tenet. Si enim secundum carnem vixeritis. Ubi enim dictum est, Quid faciat niihi homo? ibi dictum est, Quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5, 11). Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Non ista morte, cum de corpore exitur; ista enim moriemini, etsi secundum spiritum vixeritis: sed illa morte, de qua Dominus in Evangelio terribiliter dicit, Eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus perdere in gehennam ignis (Matth.