Latin
156.10.244 to 156.10.274
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 156.10.244-274
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim dixisset, Si spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis; ne hic se extolleret humanus spiritus, et ad hoc opus se idoneuni firmumque jactaret, subjecit, et ait, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, Iri filii sunt Dei. Quid te ergo jam volebas cxtollerc, uhi audisti, Si spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis? Dicturus enim cras: Hoc potest voluntas mea, hoc potest liberum arbitrium meum. Quai voluntas? quod liberum arbitrium? Nisi ille regat, cadis: nisi ille erigat, jaces. Quomodo ergo spiritu tuo, cum audias Apostolum dicentem, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei? Tu te vis agere, a te ipso vis agi ad actiones carnis mortificandas? Quid tibi prodest quia non cris Epicureus, et eris Stoicus? Sive Epicureus eris, sive Stoicus eris, inter filios Dei non eris. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non qui secundum carnem suam vivunt, non qui secundum spiritum suum vivunt; non qui carnis voluptate ducuntur, non qui spiritu suo aguntur: sed, quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. CAPUT XI. —11. Ad bonum et agimur et agimus. Dicit milii aliquis: Ergo agimur, non agimus. Respondeo: Imo et agis, et ageris; et tunc bene agis, si a bono agaris. Spiritus cnim Dei qui te agit, agenti adjutor est tibi! . Ipsum nomen adjutoris præscribit libi, qnia et tu ipse aliquid agis. Agnosce quid poscas; agnosce quid confitearis, quando dicis: Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9). Adjutorem utque invocas Deam. Ncmo adjuvatur, si ab illo nihil agatur. Quotquot enim. inquit, Spiritu Dei aguntur, Iri filii sunt Dei: non littera, sed Spiritu i non Lege præcipiente, minante, promittente; srd Spiritu exhortante, illuminante, adjuvante. Scimus, inquit idem apostolus, quia diligentibus Deam omnia cooperantur in bonum (Rom.