Latin
156.10.216 to 156.10.243
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 156.10.216-243
Unproofread scanNot analysed yet
X, 28). Si ergo secundum carnem vixeritis, moriemini. CAPUT IX. —9. Opus nostrum in hac vita, mortificalio carnis. —Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis. Hoc est opus nostrum in hac vita. ac tiones caruls spiritu mortificare; quotidie afnigcre, minuere, frenare, interimre. Quam multa enim proficientes non jam delectant, quæ antea delectabant? Quando ergo delectabat, et. non ei consenticbatur, mortificabatur: quia jam non delectat, mortificatum ent. Calca mortuum. transi ad vivum: calca jacentem, conflige cum resistente. Mortua est enim dcle- (latio una, sed vivit altera: et illam, dum non consentis, mortificas; cum coeperit omnino non deleetare, mortificasti. Hæc est actio nostra, hæc est militia nostra. In hoc agone cum confligimus, Deum habemus spectatorem: in hoc agone cum laboramus, Deum poscimus adjutorem. Si enim nos ipse non adjuvat, non dico vincerc, sed nec pugnare poterimus. Præsumptio de se cavenda iti carnis mortificatione. Cum ergo dixisset Apostolus, Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis; id est, illas concupiscentias carnis, quibus non consentire magna latis est, quas non habere perfectio est: si has actiones carnis morbidas, et de morte habentes contentionem, spiritu mortificaveritis, vivetis. Hic jam metuendum es. ,ne quisquam rursus ad mortificandas actiones carnis de spiritu suo præsumat. Non solum enim Deus spiritus cst: sed ct anima tua spiritus est, et mens tua spiritus est. Et cum dicis, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25): quia spiritus concupiscit adversus carnem, et caro adversus spiritum (Galat. v, 17). Ergo ne ad carnis actiones mortificandas de spiritu tuo prasumas, et superbia peccas, ct tibi superbo resistatur, non humili gratia concedatur: Ocus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratam (Jacobi IV, 6). CAPUT X. —Ne forte ergo suboriretur tibi ista superbia, vide quid sequatur.