Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 158
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 158.6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. —6. Fides justificans a fide dæmonum discernitur per spem et charitatem, Spes. Charitas. Incipit homo a fide: quid pertinet ad fidem? Credere. Sed adhuc ista fides discernatur ab immundis spiritibus. Ad fidem quid pertinet? Credere. Sed ait apostolus Jacobus: Et dæmones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Si tautum credis, et sine spe vivis, vel dilectionem non habes: Et dæmones credunt, et contremiscunt. Quid magnum est, si dicis Christum Filium Dei? Hoc dixit Petrus, et audivit, Beatus es Simon Bar Jona: hoc dixerunt dæmones, et auJierunt, Obmutescite. Ille beatus, dicitur ei, Quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in caslis est (Matth. XVI, 17). Illi autem audiunt, Obmutesrite (Marc. I, 25): et hoc ipsum dicunt, et repelluntur. Una vox est: sed Dominus radicem interrogat, non florem. Unde dicitur ad Hebræos: Ne qua radix amaritudinis sursum gerMinans molestet, et per illam contaminentur multi (Hebr. xn, i5). Prius ergo discerne fidem tuam a fide d:emonis. Unde eam discernis1? Dæmones hoc dixerunt timendo, Petrus arnando. Adde ergo lidci spem. Et quæ spes est, nisi de aliqua conscientiæ bonitate? Speique ipsi adde charitatem. Desuper eminentem viam habemus, dicente Apostolo, Supereminentem viam vobis demonstro: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut æramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et cætera enarrat bona, ct sine charitate nihil prodesse confirmat. Maneant ergo hæc, fides, spes, charitas: major autem horum charitas (I Cor. XII, 31 et XIII). Sectamini charitatem, Discernite ergo fidem vestram. Jam estis de prædestinatis, vocatis, justificatis. Paulus Apostolus dicit: Neque circumcisio aliquid valet, neque præputium; æd fides. Dic adbuc, Apostole, adde, discerne; quia, Et dæmones credunt et contremiscunt: ergo adde et discerne, dæmones enim credunt, et contren iscunt quod oderunt. Distingue, Apostole, et circumcide fidem. meam, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 4). Plane distinguit, disceruit, circumcidit. Et fides, inquit, quce per dilectionem operatur (Galat. v, 6).