Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 158
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 158.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Justificatio aliqua vere per fidem. Patres, arietes sancti, duces Apostoli, quando annuntiaverunt, non solum viderunt oculis, sed etiam manibus tractaverunt: et tamen Dominus servans nobis donum fidei, cuidam discipulorum suorum tractanti, palpanti, veritatem digitis in:quirenti et invenienti, exclamanti, Dominus meus et Deu, meus; ait ipse Dominus et Deus, Quia vidisti, credidisti. Et nos futuros intuens: Beati, inquit, qui non viderunt et crediderunt (Joan. xx, 28 et 29). Non vidimus, audivimus, et credidimus. Beati prædicti sumus, et de justitia nihil habemus? Venit Dominus carnaliter ad Judxos, ct occisus est: non venit ad nos, et acceplus est. Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu illeria obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Nos sumus, ct de justitia nihil hahcmus? Omnino habemus. Grati simus ex eo quod habemus: ut addatur quod non habemus, et non perdamus quod habemus. Ergo et hoc tertium jam agitur in nobis. Justificati sumus: sed ipsa justitia, cum proficimus, crescit. Et quomodo cresci. dicam, ct vobiscum quodarn modo conferam; ut unasquisque vesti um jam in ipsa justificatione constitutus, accepta scilicet remissione peccatorum per lavacrum regenerationis, accepto Spiritu sancto, profiriens de die in diem, videat ubi sit, accedat, proficiat et crescat, donec consummetur, non ut finiatur, sed ut perficiatur.