Latin
16.4.53 to 16.4.68
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 16.4.53-68
Unproofread scanNot analysed yet
Talia enim præcepta subjungit, quibus obaudiendo vitam et dies bonos habere possimus, ut hæc vita quam nunc agimus, ct hi dies pro eisdem praeceptis implendis plerumque amittendi sint. Proinde si hanc vitam, in qua nunc sumus, intellexerimus in co quod dictum est, Quis est homo qui vult vitam? ct propter hanc habendam quæ connectuntur præcepta faciamus; quid acturi sumus, cum aliquis in malitia potens mortem nobis fuerit comminatus, nisi faJsum testimonium dixerimus? Profecto enim si fccerimus quod hic jubetur, Cohibe linguam tuam a tualo, ut propter hoc praeceptum testimonii fallaciam recuscmus, quasi decepti videbimur: quia propter habendæ vitæ cupiditatem præceptum servare suscepimus, et eam magis praeceptum servando perdidimus. Porro si vitam intellexerimus in æternum beatam, quam post istam Deus dabit obedientibus sibi; dc qua Dominus dixit ad quemdam, Si via venire ad vitam, serva mandata (Matth. xix, 17): tunc vero interrogati, Quis eat homo qui vult vitam; respondemus nos velle vitam, et si etiam sub ipso percussoris ictu veritatem servabimus in testimonio, mortem conlemnimus in mundo, vitam consequimur in coelo. Dies boni in psalmo, non hujus sæculi, aed æterni promittuntur, Loqui dolum. Hoc de diebus bonis intelligamus. Nam si propter dies præsentis sæculi >qui boni dicuntur, et non suni, in sepultura cordis per epularum aggeres, in luxuriæ ac vinolentiae gurgitibus, in turpissimis ingluvium voluptatibus 1: si ergo propter istos dies, quasi propter dies bonos, susceperimus præceptum, ut labia nostra non loquantur dolum; plerumque tales dies cogunt amatores suos loqui dolum, et tales dies negantur eis qui non loquuntur dolum. Quid enim aliud est, loqui dolum, nisi aliud labiis promere, cum aliud claudatur in pectore? Ad hoc maxime adulatorum exarsit ncgotium; quia pcne semper, ne prohibeantur ab opimis mensis apparatisque conviviis, blandiendo non tacent falsum: et ab his prohibentur 2, si amando Deum dixerint verum.