Latin
16.4.69 to 16.4.75
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 16.4.69-75
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo propter istos dies, quos putant bonos, ut eis exhibeantur, loquuntur dolum; et cis negantur, si non loquuntur dolum. CAPUT IV. -Alii sunt igitur dies boni, de quibus admonemur, ut si eos videre diligimus, cohibeamus a malo linguam, nec dolum loquamur. Non sant de isto sæculo dies illi: non eos habet caelum quod transiet, sed quod permanebit; non eos novit terra morientium, sed terra viventium. Hos quisquis intellexcrit et dilexerit, linguam cohibet9 a malo: et si enm terror mortis cogat ad malum, labia ejus non loquuntur dolum: et si diebus fallaciter bonis invitetur ad dolum, declinat a malo etiam inter bona, facit bonum etiam inter mala; quxril pacem4, quæ non est super terram, et sequitur eam in illo qui fecit caelum et terram.