Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 16
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 16.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto ardore quærenda pax et vita cclerna. —Proinde, fratres, concupiscite vitam, et diligite videre dies bonos ubi nulla nox erit: vitam in qua dies malus non timeatur; dies bonos, in quibus nunquam vita finiatur. Sed si hanc mercedem diligitis, cavete ne opus, cujus ea merces est, recUsetis. Illam chim pacem quærendo sequimini: qUærite autem manibus vestris nocte coram Deo, et non decipiemini (Psal. LXXVI, 3). Quid est enim manibus vestris, nisi opcribus vestris? Quid est nocte, nisi in tribulatione? Quid cst coram Deo, nisi conscientiæ puritate? Sic vivendo et hoc amando, habebitis Deum in contemplatione, ct in illo vitam sine defectione; dies bonos sine contenebratione, pacem sine dissensione.