Latin
160.1.51 to 160.1.64
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 160.1.51-64
Unproofread scanNot analysed yet
Qui credit in me, flumina aquæ vivæ fluent de ventre ejus (Joan. VII, 37, 38). Unde in te hoc flumen? Recordare tuam pristinam siccitatem. Nisi enim siccus fuisses, non sitisses: si non sitisses, non bibisses. Quid est, si non sitisses, non bibisses? Nisi tu te inanem invenisses, in Christum non credidisses. Antequam diceret, flumina aquas vivæ fluent de ventre ejus; prius dixit. Si quis silit, veniat et bibat. Ideo flumen habebis aqua vivæ, quia bibis: non. bibis, si non sitis: si autem sitiebaS. quare tanquam de tuo flumine gloriari volebas? Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur.