Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 160
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 160.3
Unproofread scanNot analysed yet
Scire Christum crucifixum magna sapientia. Superbia hominem prohibet a fide in Christum. —Et ego. inquit, fratres, veniens ad vos veni non in elatione verbi aut sapientiæ, annuntians vobis mysterium Dei. Dicit etiam: Numquid dixi me scire aliquid in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 1, 2)? Et si hoc solum sciebat, nihil est quod nescicbal. Magnum est scire Christum crucifixum: sed ante oculos parvulorum tanquam involutum posuit thesaurum. Christum, inquit, crucifixum. Quanta habet intus iste thesaurus? Deinde alio loco, cum metueret quibusdam, ne per philosophiam et inanem fallaciam seducerentur a Christo, thesaurum scientiæ et sapientiæ Dei promisit in Christo. Cavete, inquit, ne quis vos seducat per philosophiam et inanem seductionem, secundum elementa mundi, non secundum Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi (Coloss. II. 8, 3). Christus crucifixus, thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Nolite ergo, inquit, nomine sapientiæ decipi. Ad hoc involu. crum vos advocate, hoc vobis ut evolvatur, orate. Stulte hujus mundi philosophe, quod quæris nihil est: quem non quæris 1. Quid prodest, quia multum sitis, et fontem calcando pertransis? Contemnis humilitalem, quia non intelligis majestatem. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gLoriæ crucifixissent (I Cor. u, 8). Jesum Christum, inquit, crucifixum. Non dixi aliquid me in vobis scire, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum: humilitatem ejus, quam irrident superbi, ut fiat in eis, Increpasti superbos; maledicti enim qui declinant a mandatis tuis (Psal. CXVIII, 21). Et quod est mandatum ejus, nisi ut credamus in eum, et diligamus invicem? In quem credamus? In Christum crucifixum. Quod non vult audire superbia, hoc audiat sapientia. Mandatum ejus est, ut credamus in eum. In quem? In Christum crucifixum. Hoc est mandatum ejus, ut credamus ill Christum crucifixum. Hoc omnino: sed superbus iste, erecta cervice, tumenti gutture, elata lingua, inflatis buccis irridet Christum crucifixum. Maledicti ergo qui declinant a mandatis tuis. Quare irrident, nisi quia vilem vesticulam forinsecus circuindatam vident, latentem intus thesaurum non vidciu? Videt carnem, videt hominem, videt crucem, videt mortem, ista contemnit. Mane, noli transire, noli spernere, noli insultare. Exspecta, scrutare: forte est aliquid intus quod te multum delectet. Si invenias quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (1 Cor. II, 9). Videt oculus carnem: est intra carnem quod oculus non videt. Audit auris tua vocem: est ibi quod auris non audivit. Ascendit in cor tuum, quasi de terrenis cogitationibus, homo crucifixus et mortnus: est illic quod in cor hominis non ascendit. Ascendunt enim in cor nostrum usitatæ cogitationes: Ascendit, inquit, in cor Moysi visitare fratres suos (Exod. n, 11); humana est ista conditio 1. Et cum discipuli de ipso Domino dubitarent, et apud se ipsos dicerent, cum subito resurrexisse conspicerent, Ipse est, non est; caro est, spiritus est: hoc eis dicit, Quid cogitationes ascendunt in cor vestrum (-Luc. xxiv, 38)?