Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 160
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 160.7
Unproofread scanNot analysed yet
Gloriatio sit in cruce Christi, non in nostra justitia. Jam gloriatio in cruce sit Christi: non nos pudeat humilitatis Excelsi. Quamdiu discretio ciborum, et carnis circumcisio? Quorum Deus venter, ct gloria in pudendis eorum (Philipp. III, 19). Illis futura pranuntiabantur, jam facta credantur. Non simus ingrati ei qui venit, si exspectavimus ut venirct. Sed unde Judai ab hac gratia extorres, alieni, fugitivi? Quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quam scientiam? gnorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes constituere: non tenentes Deum nisi in præceptis, et suis viribus se arbitrantes implere posse præcepta, adjutorium devitarunt I. Finis enim legis Christus, perfectio legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 2-4). Et quid facit Christus? Justificat impium. Credendo quippe in cum qui justificat impium, non pium, sed impium; faciens pium, quem reperit impium: credenti ergo in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam. Si enim Abraham ex operibus justificatus est, tanquam ipse fecerit, tanquam sibi hoc ipse præstiterit; habet gloriam, sed non apud Deum (Id. iv, 5, 2). Qui autem gloriatur, in Domino glorielur; ct securus dicat, In tua justitia erue me, et exime me. Eruit enim et eximit in se sperantes; non suis viribus, quod acceperint, tribuentes. Et hoc ipsum enim est sapientiæ, scire cujus est donum (Sap. VIII, 21). Quis hoc dixit? Qui rogavit Deum, ut daret illi continentiam. Quæ justitia, quæ particula justitiæ impleri potest, sine aliqua continentia? Delectat enim peccare: Dam si non deleclaret, non fieret. Minus autem delectat justitia, aut non delectat, aut minas quam dignum est, delectat. Unde hoc, nisi de languoribus animæ? Panis in fastidio est, et delectat venenum. Unde iste languor sanabitur, obsecro vos? Itane a nobismetipsis et per nosmetipsos? Qui omnes idonei fuimus vulnerare nus, quis nostrum est ido- Reus curare quod fecit. ! Sic et in ipsis delictis, quis non eum voluerit, vulnerat se? Sed non quis cum vot lucrit, sanat se. Sit ergo animus pius, sit fideliter christianus, sit gratiæ non ingratus. Agnoscatur medicas: nunquam se sanat ægrotus.