Latin
161.1.1 to 161.1.35
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 161.1.1-35
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. -i. Fornicatio fugienda. Injuriam Christo facit fornicator. Apostolum audivimus, cum legeretur, corripientem et coercentem humanas libidmes, et dicentem: Nescitis quia corpora vestra membra CArM sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. Corpora ergo nostra membra Christi esse dixit; quoniam Christus caput nostrum est, eo quod homo factus est propter nos: caput de quo dictum est, Ipse Salvator corporis nostri (Ephes. v, 23). Corpus autem ejus Ecclesia c. t (Coloss. i, 18). Si ergo Dominus noster Jesus Christus tantummodo animam humanam susciperet; membra ejus non essent nisi animæ nostræ: quia vero et corpus suscepit, per quod etiam caput est nobis, qui ex anima et corpore conslamus; profecto illius membra sunt et corpora nostra. Si ergo unusquisque cupiens fornicari, vilescebat sibi, et in se ipso contemnebat se ipsum, non in se contemnat Christum: non dicat, Faciam, mihil sum: Omnis raro fenum (Isai. XL, 6). Sed corpus luum membrum est Christi. Quo ibas? Redi. Quo te tanquam præcipitare cupiebas? Parce in te Christo, agnosce in te Christum. Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricia? Meretrix est cirim quæ tibi ad adulterium consen-tit: et forte ipsa christiana tollit membra Christi, et facit membra adulteri. Invicem in vobis contemnitis Christum, nee agnoscitis Dominum vestrum, nee cogitatis pretium vestrum. Qualis autem ille Dominus, qui servos suos fecit fratres suos? Sed parum erat fratres suos, nisi faceret membra sua. Itane tanta dignitas viluit? Quia tam benigne præstita est, non honor ei retribuitur? Si non præstaretur, desideraretur: quia præstita est, contemnitur? CAPUT II. —2. Fornicator in Spiritum sanctum injuriosus. Hæc autem corpora nostra, qux dicit Apostolus membra esse Christi, propter corpus Christi, quod ex genere corporis nostri suscepit; hæc ergo corpora nostra dicit idem apostolus templum esse in nobis Spiritus sancti, quem habemus a Deo.