Latin
162.5.34 to 162.5.43
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 162.5.34-43
Unproofread scanNot analysed yet
id est, extra corporeæ et temporalis omnis concupiscentiæ malum, alienum esse, cItra corpus, ut sæpe dicium est, esse. Tantummodo enim carnalis et generalis concupiscentiæ malo per oinnia fornicatur anima a Dco, tanquam corporalibus et temporalibus desideriis et delectationibus illigata et devincta, in corpus proprium peccat, cujus universaliter concupiscentiæ serviens, incurvatur mundo, et alienatur a Deo: quod est, ut dictum est, Initium auperbia hominis, apostatare a Deo. Propter quod generalis fornicationis cavendum malum, beatus Joannes admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quœ sunt in mundo; quoniam quœ in mundo sunt, concupiscentiacarnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio sœculi, quas non eat ex Patre, æd ex mundo. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in æternum, sicut ille manet in œternum (1 Joan. 11. XV, 17). Ista ergo dilectio mundi, quæ universalem in se concupiscentiam continet mundi, generalis est fornicatio, qua peccatur in corpus proprium; eo quod omnibus corporalibus et visibilibus et temporalibus desideriis et voluptatibus humanus indesinenter servit aninius, ab ipso Creatore universorum desolatus atquc derelictus.