Latin
163.6.1 to 163.6.30
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 163.6.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Templi antea profani dedicatio. Si considercnuls, fratres, ante gratiam Domini quid fuerimus, et per gratiam Domini quid esse cœperimus; profecto invenimus quia sicut homines in melius commutantur, ita etiam terrarum luca quæ prius contra Dei gratiam fuerunt, nunc Dei gratiæ dedicantur. Noa enim, sicut dicit Apostolus, templum Dei vivi sumus; propter quoddicit Deus, Inhabitabo in illis, et deambulabo. Quæ autcm hic simulacra fuerunt, figi noverant, ambulare non noverant. Dcambulat autem in nobis præsentia majestatis, si latitudinem invenerit charitatis. Ad hoc nos exhortans Apostolus ait: Dilatamini, ne sitis jugum ducentes cum infidelibus (11 Cor. VI, 16, 13, 14). Si dilatemur, deambulat in nobis Deus: sed ut dilatemur, operetur ipse Deus. Si enim latitudinem charitas facit, quæ non novit angustias; videte quia Deus sibi in nobis latitudinem facit, ipso dicente Apostolo, Charitas Dei diffusa eat in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 8). Propter hanc latitudinem, inquam, in nobis deambulat Deus. CAPUT II. —2. In nobis, uti in profano templo, alia dejicienda, alia consecranda. Modo Apostoli Epistola cum recitaretur, audivimus: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Hœc enim invicem, adversantur; ut non ea quat vultis faciatis. Baptizatis dicebat: sed templum Dei adhuc ædificabat, nondum dedicabat. Videte, fratres mei, quemadmodum cum loca ipsa terrena in melius convertuulur, alia diruuntur atque franguntur, alia in meliores usus commutantur; sic et nos stemus. Opera carnis fuerunt in nobis. Audistis cum commemorarentur: Manifesta autem sunt, inquit, opera carnis, quoe sunt fornicationes, immunditiœ, idolorum servitus, veneficia, non beneficia, id est, non a bonis dicta, sed a venenis; contentiones, inimicitiæ, hœreses, invidim, ebrietates, et his similia; dcjicienda sunt, non mutanda: quœ prœdico, inquit, vobis, sicut prœdixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. lsta in nobis, tanquant idola frangenda sunt.