Latin
163.6.175 to 163.6.212
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 163.6.175-212
Unproofread scanNot analysed yet
In magnitudine revelationum, mearum ne extollar. Quis dicit, Ne extollar? terror, o tremor! Quis dicit, Ne extollar' Cum tanta ejus verba sint retundentia elationem, compescentia tumorem, et dicit, Ne extollar? Parum eat quia dicit, Ne extollar: videte medicamentum quod sibi dicit appositum. Ne extollar, inquit, datus est mihi stimulus carnis mea, angelas satanæ. venenum, quod non curatur nisi veneno! Datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus satanæ, qui me colaphizet. Caput cædebatur, ne eaput extolleretur. antidotum, qnod quasi de serpente conficitur, et propterea theriacum nuncopatur! Serpeus enim ille superbiam persuasit. Gustate, et eritis sicot dii (Gen. III 5): superbiæ persuasio ista est Unde cecidit, inde dejecit. Merito ergo venenum serpentis de serpente sanatur. Quid ait Apostolus? Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me. Ubi est, Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum? Propterquod, non semel, sed iterum et tertio Dominum rogavi. Nonne tunc et ipse dicebat, Et tu, Domine, usquequo? Sed numquid quia differebat, ideo non aderat, ei falsum erat, Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum? Quid enim? medicus quando dat quod desideras, adest; quando secat, non adest? Nonne sub medici ferramento clamas ut parcat; et quia magis adest, magis secat? Denique ut scias quia aderat, videte quid ter roganti responderit. Dixit, inquit, mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (I Cor. XII, 7-9). Ego, inquit, novi: medicus optimus, Ego, inquit, novi in quem tumorem pergat quod volo sanare. Quiesce, adhibeam quod scio. Sufficit tibi gratia mea: non tibi sufficit voluntas tua. Hæc erant utique verba certantis, et in certamine periclitantis, et divinum auxilium postulantis. CAPUT IX. —9. Humilitate vicloria obtinenda. Triumphantis autem verba quæ erunt? Verba certantis, dum domus ædificatur: verba triumphantis, cum dnmus in ultiMo dedicatur.