Latin
163.6.213 to 163.6.254
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 163.6.213-254
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum. Sic ista dicebat Apostolus, quasi ipse jam ibi esset. Denique post hæc verba, quæ constat esse de futura perceptione, non de præsenti conDi. . ctatione; quandoquidem dicit, Tunc fiet: non modo fit, sed tunc fiet. Quid tunc fiet? Sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors9 contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Tunc liet ut uusquam sit aculeus mortis, nusquam possit inveniri peccatum. Quid festinas? Tunc fiet, tunc fiet. Mereatur in te humilitas, ut tunc in te fiat; lie superbia non permittat ut vel tunc in te liat. Tunc fiet. Modo interim dum pugnas, dum laboras, dum periclitaris, dic, dic, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Dic omnino dum pugnas, dic, verum dic, ex animo dic: Si dixerimus quia peccatum non habemus, noa ipsos seducimus (i Joan. I, 8). Tu tibi diabolus eris. Noa ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Non enim verum dicimus, dicendo nos non habere peccatum; cum hic non simus sine peccato. Dicamus ergo veritatem, ut aliquando inveniamus securitatem. Sit veritas in pugna, ut acquiratur securitas in victoria. Tunc fiet, Ubi at, mora, aculeus tuus? Aculeus enim mortis eat peccatum. CAPUT X. —10. Lex sine, gratia. Sed de lege præsumis, quia data est tibi lex, et datum est tibi præceptum. Bonum est tibi ut Spiritus te vivificet, ne littera occidat. Volo ut velis; sed non sufficit ut velis. Adjuvandus es ut plene velis, et impleas quod velis. Nam vis videre quid valeat sine Spiritu adjuvante littera jubens? Ibi dixit. Cum dictum est, Ubi eat, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis eat peccatum; continuo subjunxit, Virtus autem peccati lex (I Cor.