Latin
163.6.296 to 163.6.328
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 163.6.296-328
Unproofread scanNot analysed yet
cancellos tibi fecit lex, ut non inveniendo qua exires, ad gratiam coavolares. Sed conclusit Scriptura omnia sub pecculo, ut promissio. Qui promittit, quod facit promittit, non quod tu facis. Si tu facturus esses, prænuntiator esset Deus, non promissor. Sed conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galal. III, 21 et 22). Audi, daretur. Quid superbis? Audi, daretur. Quid enim habes, quod non accepisti (1 Cor. IV, 7)? Ergo quia aculeus mortis est peccatum, virtus autem peccati lex; et hoc de bona providentia Ici, ut concluderentur homines sub peccato, et quærcrent adjutorem, quærerent gratiam, quærerent Deum, non de sua virtute præsumerent; ideo et hic cum dixisset, Aculeus autem mortis peccatum, virtus autem peccati lex: quid times? quid laboras? quid sudas? Audi quod sequitur: Gratias autem Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Id. XV 56,57). Certe tu tibi das victoriam? Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. CAPUT XII. —ii. Invocandum Dei adjutorium. Ergo cum cœperis laborare coeperis laboraro pugnans contra concupiscentias carnis, spiritu ambula, spiritum invoca, donum Dei quære. Et si lex in membris rcpugnat legi mentis tuæ ex parte inferiori, id est, a carne, captivum te tenet sub lege peccati: et hoc emendabitur, et hoc transiet in jura victoriæ Tu tantum clama, tu tantum invoca. Oportet semper orare, et nou deficere (Luc. XVIII 1). Invoca omnino, invoca adjutorium. Adhuc te loquente, dicit, Ecce adsum. Post intellige, ct audis dicentem animæ tuæ, Salus tua ego sum (Psal. xxxiv, 3). Cum ergo lex carnis i epugnare coeperit legi mentis, et captivum te ducere in lege peccati, quæ est in membris tuis: orando dic, confitendo dic, Miser ego homo. Quid enim aliud est homo?