Latin
163.6.329 to 163.6.340
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 163.6.329-340
Unproofread scanNot analysed yet
Quid eat homo, nisi quod memores ejus (Psal. VIII, 5)? Dic, Miser ego homo: quia nisi venisset Filius hominis, periisset homo. Exclama in angustiis, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? ubi lex in membris meis rcpugnal legi mentis meæ. Condelector enim. legi Dei secundum interiorem hominem. Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Si hoc fideliter, si humiliter dicis; verissime respondetur, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Conversi ad Dominum, etc.