Latin
163.6.90 to 163.6.136
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 163.6.90-136
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo si mundumveterem invenit, audiat mundus: CantateDomino canticum novum; cantate Domino, omnis terra Destruatur vetustas, novitas surgat. CAl'UT V. —5. Christi prœdicatio. —Cantate Do- Mnino canticum novum, cantate Domino. Videte certamen ædificantium. Cantate Domino, benedicite nomen ejus. Bene nuntiate, quod est græce evangelizate. Quid? Diem ex die. Quem diem ex dic? Salutare ejus. Quemdiem cx die? Lumen ex lumine, Filium de flatre, salutare ejus. Annuntiate ingentibus gloriam ejus,in omnibus populis mirabilia ejus. Ecce quomodo domus ædificatur post captivitatem. Terribilisestsuper omnes deos. Super quos deos? Quoniam omnes dii genimm dœmonia; Dominus autemcœlosfccit (Psal. xcv, 1-5). Sanctosfecit, Apostolos fecit. Quoniam cœli enari ant gloriam Dei. Non sunt loquelæ neque sermones, quosum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 2,4,5 ):quia omnis terra cantatcanticum novum. Lucta carnis et spiritus. Audiamus ergo et Apostolam, architectum magistri: U:sapiens, inquit, architectus fundamentum posui. Audiamus ergo istum architectum, quædam nova construentem, quædam vetera dejicientem. Spiritu, inquit, ambulate, nova est ista constructio: et concupiscentias carnis ne perfectritis, veterum est ista destructio. Caro enim, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Hœc enim inivicem adversantur; ut non ea quœ vultisfaciatis. Adhuc enim ædificamini, nondum dedicamini. Ut non ea quæ vultis faciatis. CAPUT VI. —Quæ enim vultis? Ut omnino nullæ sint concupiscentiæ malarum et illicitarum delectationum. Quis sanctus non hæc velit? Sed non efficit: quamdiu hic vivitur, hoc non impletur. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Hcec enim invicem adversantur; ut ea quœ vultis facere, ut nullæ sint in vobis prorsus rerum illicitarum concupiscentiie, non possitis. Quid ergo restat? Spirits ambulate; et, quia non potestis enicere ut concupiscentias carnis consumatis, concupiscentias carnis ne perficiatis. Consumere quidem illas atque finire, et penitus exstirpare omni modo velle dcbetis: sed quamdiu sunt in vobis, et est alia lex in membris vestris repugnans legi mentis vestræ, concupiscentias carnis ne perficeritis.